NOTHUS apud Athenienses dicebatur

NOTHUS apud Athenienses dicebatur
NOTHUS apud Athenienses dicebatur
qui matre cive natus non erat, iuxta legem: Νόθον εἶναι τὸν μὴ ἐξ ἀςτῆς γεγονότα, cuius meminit ἱςτορικῶν ὑπομνημάτων l. 3. Carystius. Unde qui ex peregrina, vel pellice generabantur, Nothi erant, soli vero illi legitimi habebantur filii, qui ἐκ γυναικὸς ἀςτῆς καὶ γαμετῆς, τουτέςτι ἐκ νομίμων γάμων, ex cive uxore legitime ducta, fuere suscepti, Eustathius ad Il. δ. Erat autem Notho Nothaeve cognationis ius nullum, nec in iis quidem ipsis, quae sive sacra sive publica spectabant, ex lege Isaeo laudara: Μηδὲ νόθῳ μηδὲ νόθῃ ἀγχιςτείαν εἶναι μηθ᾿ ἱερῶν μηθ᾿ ὁσίων ἀπ᾿ Εὐκλείδου Ἄρχοντος. Ipsi tamen sua habebant sacra, et faciebant Cynofargis, ut ex Aleibiadis Psephismate constat. Et quidem id primum a Solone cautum erat, ut docet Aristophanes Avibus.
Ἐρῶ δὲ δὴ καὶ τὸν Σόλωνός σοι νόμον,
Νόθῳ δὲ μὴ εἶναι ἀγχι ———
ςτείαν:
Instauratumque denuo a Pericle, ut quidem videtur cum sensim abrogata esset lex vetus, Aristophon., sive quis alius est, qui scripsit hanc, cuius ex Isaeo meminimus, legem, tulit, eamque voluit observari, et iudicia ex illa reddi, ab eo quo Praetor fuit Euclides, annô post exactos Athenis XXX. Tyrannos. Nihil igitur sacri, nihil publici commune habuerunt Nothi, cum Patre, quieos tollebat, aut cum eius adgnatis cognatisque, ut qui inter cives non censerentur, ac ne quidem, eius nomine, qui genuerat, nisi illis subveniretur Adoptione. Hinc nec φρατόρων albo inscribedantur, ut iterum Aristophanes docet de Hercule loquens, Com. cit. Habebatur tamen illorum ἀνάκρισις καὶ δοκιμασία Cynosargis, et inquirebatur, an vere essent Partis illius, cuius dicebantur liberi Nothi, teste Nonnô in Nezianz. apud Sam. Petitum Comm. in Leges Attic. l. 2. tit. 4. Porro, nechereditatem herciscere Nothi poterant, exstante vel unicâ filiâ legitimâ, ex lege Scholiasti Comici ad Aves laudata: Γνησίας μὲν οὔσης θυγατρὸς, νόθου δὲ ὑιοῦ μὴ κληρονομεῖν τὸν Νόθον τὰ πατρῷα. Ac ne ullô quidem modô ac iure in bona parentis veniebant. Nam Cognati ἀγχιςτείας iure ab intestato hereditatem cernebant illius, qui decessisset, nullô superstite legitimô liberô, quamquam Nothos sustulisset. Unde apud Comicum negat Pistetherus Herculem Iovis hereditatem posse adire, quid Nothus sit, et minatur, Neptunum eam sibi ἀγχιςτείας iure vindicaturum et asserturum, ut qui sit Iovis frater:
Οὗτος ὁ Ποσειδεὼν πρῶτος, ὃς ἐπαίρει σε νῦν,
Ἀνθέξεταί σου τῶ πατρῴων χρημάτων,
Φάσκων ἀδελφὸς αὐτὸς εἶναι γνήσιος.
Non tamen omnino expertes partis de paternis bonis: Nam poterant illis dari ad quinque minas τῶ Νοθείων nomine, ex lege, quam habemus apud Aristophanem Avibus, Τοῖς Νόθοις μέχρι πέντε; minas sive mille drachmas in Νοθεῖα dari placuit, ut de Pentacosiomedimnorum dote, quam ταῖς θήσσαις dabant, adnotat Aristophanes Grammaticus: Tot enim in Νοθεῖα drachmae dataevidentur, quot impendebantur in elocandis et dotandis orbis puellis. S???d solis Nothis, qui illius vere liberi Nothi erant, τὰ Νοθεῖα dabantur, unde illorum δοκιμασίαν Cynotargis institui fuisse solitam supra diximus: et quidem in manum dabantur iis a Patre, dum adhuc in vivis esset, quo motuo sibi quiuquam ex eius bonis postulare non audebant, vide iterum Petitum Opere cit. l. 6. c. 6. Habebant haec Νοθεῖα affinitatem aliquam cum donis, Gap desc: Hebrew, quae Atrahamum filiis concubinarum suarum dedisse legimus Gen. c. 25. v. 6. Meminit tamen Demosthenes πρὸς Μακάρτατον cuiusdam Legis a Solone latae, quâ Nothis fuerit conceslum, μετεῖναι τῶ χρημάτων, partem capere de bonis paternis, sed eô casu, si legitimi liberi non adessent. Et haec inter privatos obtinebant; Principum vero Nothi meliori conditione erant, ut Eustath. docet ad Il. ê. loquens de Teucro. Hinc Servisos, Consuetudinis Regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes aliquam licet captivam pro legitima haberent, ut liberi ex illa nati succederent: Et Guilielmum Conquestorem Angliae Regem Nothi nomen sibi non indecorum duxisse, diximus in voce Bastardus. Romae vero omnis generis Nothi expositi fuêre, quemadmodum spurii solum Athenis Cynosargi, ut Ioh. Tzetzes Histor. Chil. 13. c. 489. ostendit, apud Thom. Bartholinum de Puerp. Veterum. Apud Gothos quoque Sueonesque adeo probrosum fuit ex pellice natum esse, ut Regum etiam filii viles haberentur, uti dicemus infra voce Vilis etc. vide quoque Io. Meursium Not. ad Lycophr. et supra Donati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • JURAMENTUM — in iudiciis et actionrbus, apud omnes semper gentes, cum circalitigantes, tum circa testes, non exigui usûs fuit: Unde Arist. μετα θείας παραλήφεως φάσις ἀναποδεικτος, cum divina sibi assumptione Dictio non demonstrabilis, Rhetoric. ad Alex.c. 18 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PELLEX — antiquis proprie ea dicta est, quae uxorem habenti nupsit, Fest. ut Concubina, quae caelibi viro, sine nuptiis cohabitat, Freinshemius Not. ad Curtium l. 3. c. 3. Huic poenam constituit Numa, Lege hâc: Pellex. aram. Iunonis. ne tangito. si.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THESEUS — I. THESEUS Historicus Illustrium virorum vitas consignavit libris 5. suid. in Lex. Stob. de Fortitud. Item Corinthiacorum libros 3. Suidas et Etymologus. Etiam Thesei escriptis nattartiunculam adfert Stobaeus, Serm. de Fortit. II. THESEUS Iunior …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”